- MEDICUM seu Citreum malum
- MEDICUM seu Citreum malume Perside vel Media, in Graeciam sero admodum allatum est, nec nisi mediae Comoediae Poetarum aevô. Meminitque primus eius Antiphanes, in Boeotiae, qui fabulas in scena dictavit, post Olympiadem 98. Versus sic habent.——— A. ἀλλὰ ταυτἰ λάμβανεΠαρθένε τὰ μῆλα. Β. Καλά γε. Α. Καλὰ δῆθ᾿ ὦ θεοὶ.Νεωςτὶ γὰρ τὸ σπέρμα τοῦτ᾿ ἀφυγμένονΕ᾿ις τὰς Α᾿θῆνας ἐςτὶ παρὰ τοῦ βασιλέως.Β. Παῤ Ε῾σπερίδων ᾤμην γε νὴ τήν φωσφόρον.Α. Φασὶν τὰ χρυσᾶ μῆλα ταυτ᾿ εἶναι τρία,Μόν᾿, Β. ἐςτὶν ὀλίγον τὸ καλὸν, ἐςτὶ πανταχοῦΚαὶ τίμιον.——— A. Sed hîc capeVirgo mala. a. Pulchra omnino. A. Pulchra certe ô Dii.Nuper enim semen hoc advectumAthenas est a Rege magno.B. Ab Hesperidibus existimabam, per Anroram.A. Dicunt aurea mala haec esse triaSola. B. Parum est, quod pulchrum est ubiqueEt pretiosum.E quibus constat, malis Hesperidum haec mala similia fuisse: imo nihil prohibet, eadem fuisse, quae patriâ tantum ac natali solô differrent. Preaterea Verisimile est, citreum malum, quod primum vidêre Romani, ab Africa potius ipsis venisse, quam e Media vel Persia. Haec est Ε῾σπερὶς vel Ε῾σπερίδων μῆλον. Sic Punicum malum appellavêre τὴν ῥοιὰν, quod ab Africa et Poenis hoc genus primum acceperint, non a Romanis (de quo vide supra) Huic Vero Malo Hesperio vel Hesperidum, citri nomen imposuêre Romani, non Graeci; cuius rei fidem praestat, quod vetusti Graeciae auctores, qui Medici mali meminerunt, nullam citri mentionem faciunt, etc. Salmas. ad. Solin. p. 955. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.